Articoli , pensieri e riflessioni sul celibato sacerdotale (o celibato ecclesiastico) e sulla castità come consiglio evangelico.
To contact the "blogger of Celibato Sacerdotale" write an email to dottaignoranza@gmail.com

Cerca nel blog

Concilio Lateranense sul celibato ecclesiastico 1139

Pubblichiamo a seguito , un estratto dei canoni del Concilio Lateranense II del 1139 in cui si "ribadisce" la necessità che i diaconi , sacerdoti e vescovi siano celibi.

Testo intergrale dei canoni conciliari QUI

Decernimus etiam ut ii qui in ordine subdiaconatus et supra uxores duxerint aut concubinas habuerint officio atque ecclesiastico beneficio careant.

Cum enim ipsi templum dei vasa domini sacrarium spiritus sancti debeant esse et dici indignum est eos cubilibus et immunditiis deservire.

Ad haec praedecessorum nostrorum Gregorii vii Urbani et Paschalis Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes praecipimus ut nullus missas eorum audiat quos uxores vel concubinas habere cognoverit.

Ut autem lex continentiae et deo placens munditia in ecclesiasticis personis et sacris ordinibus dilatetur statuimus quatenus episcopi presbyteri diaconi subdiaconi regulares canonici et monachi atque conversi professi qui sanctum transgredientes propositum uxores sibi copulare praesumpserint separentur.

Huiusmodi namque copulationem quam contra ecclesiasticam regulam constat esse contractam matrimonium non esse censemus.